igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar
eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu
Ismahelitarum a quibus perductus erat
fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere
agens habitabatque in domo domini sui
qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae
gereret ab eo dirigi in manu illius
invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat
ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et
universa quae tradita fuerant
benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et
multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius
substantiam
nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat
autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph
et ait dormi mecum
qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce
dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo
sua
nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non
tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo
possum malum hoc facere et peccare in Deum meum
huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta
erat adulescenti et ille recusabat stuprum
accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et
operis quippiam absque arbitris faceret
et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi
mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est
foras
cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse
contemptam
vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit
virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret
mecum cumque ego succlamassem
et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et
fugit foras
in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito
revertenti domum
et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti
ut inluderet mihi
cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras
his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis
iratus est valde
tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis
custodiebantur et erat ibi clausus
fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei
gratiam in conspectu principis carceris
qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in
custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat
cum illo et omnia eius opera dirigebat